Liber secundus
CAPITULA
[aldatu]14. ΣAPKOΣ E ΣTAΘEΣ KATAΣTEMA
62. DE MOTU PRINCIPIORUM ET INFINITA
ESSE
89. IMUM NIHIL ESSE
112. QUAE IN SOLI RADIIS APPAREANT
142 . E CELERITATE MOTUS
184. NIHIL SURSUM FERRI CORPUSCULORUM
SED PRESSA A RADICIBUS EXURGERE
CORPORA
221. DE CLINATIONE MOTUS
333. DE FIGURA ATOMORUM
388. DE LUMINE
392. DE OLEO
398. DE MELLE
400. DE ABSINTHIO
408. DE SERRAE STRIDORE
447. DE ADAMANTE FERRO
SILICE AERE
464. DE SUDORE SALSO
471. DE AQUA MARINA
478. FIGURAS ESSE MULTAS
522. INTER SE SIMILIA INFINITA ESSE
589. IN TERRA SEMINA INSUNT
598. DE MATRE MAGNA
646. TO MAKARION KAI AFQARTON
730. NON NECESSARIO ALBA EX ALBIS
PRINCIPIIS FIERI
755. COLORES NON ESSE
801. DE COLORE COLUMBARUM
806. DE CAUDA PAVONIS
842. ATOMOS NEC COLOREM NEC ODOREM
NEC SUCUM NEC FRIGUS
NEC CALOREM HABERE
865. DE INSENSILI SENSILE GIGNI
1048. OMNE INFINITUM IN OMNIS PARTIS
1058. APIROS MUNDOS
1105. MUNDUM NATUM ET MULTOS SIMILIS
1144. IAM SENEM MUNDUM ET OMNIA
PUSILLA NASCI
LIBER SECUNDUS
[aldatu]Suaue, mari magno turbantibus aequora uentis,
e terra magnum alterius spectare laborem;
non quia uexari quemquamst iocunda uoluptas,
sed quibus ipse malis careas quia cernere suaue est.
Suaue etiam belli certamina magna tueri 6
per campos instructa tua sine parte pericli. 5
Sed nil dulcius est, bene quam munita tenere 7
edita doctrina sapientum templa serena,
despicere unde queas alios passimque uidere
errare atque uiam palantis quaerere uitae, 10
certare ingenio contendere nobilitate,
noctes atque dies niti praestante labore
ad summas emergere opes rerumque potiri.
O miseras hominum mentis, o pectora caeca!
Qualibus in tenebris uitae quantisque periclis 15
degitur hoc aeui quodcumquest! Nonne uidere
ni aliud sibi naturam latrare, nisi utqui
corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
iucundo sensu cura semota metuque?
Ergo corpoream ad naturam pauca uidemus 20
esse opus omnino, quae demant cumque dolorem,
delicias quoque uti multas substernere possint.
Gratius interdum neque natura ipsa requirit,
si non aurea sunt iuuenum simulacra per aedes
lampadas igniferas manibus retinentia dextris, 25
lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
nec domus argento fulget auroque renidet
nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
cum tamen inter se prostrari in gramine molli
propter aquae riuum sub ramis arboris altae 30
non magnis opibus iucunde corpora curant,
praesertim cum tempestas arridet et anni
tempora conspergunt uiridantis floribus herbas.
Nec calidae citius decedunt corpore febres,
textilibus si in picturis ostroque rubenti 35
iacteris, quam si in plebeia ueste cubandum est.
Quapropter quoniam nil nostro in corpore gazae
proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
quod superest, animo quoque nil prodesse putandum;
si non forte tuas legiones per loca campi 40
feruere cum uideas belli simulacra cientis,
subsidiis magnis et ecum ui constabilitas,
ornatasque armis statuas pariterque animatas,
his tibi tum rebus timefactae religiones
effugiunt animo pauidae, mortisque timores 45
tum uacuum pectus linquunt curaque solutum.
Quod si ridicula haec ludibriaque esse uidemus,
re ueraque metus hominum curaeque sequaces
nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
audacterque inter reges rerumque potentis 50
uersantur neque fulgorem reuerentur ab auro
nec clarum uestis splendorem purpureai,
quid dubitas quin omni sit haec rationi potestas?
Omnis cum in tenebris praesertim uita laboret.
Nam ueluti pueri trepidant atque omnia caecis 55
in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam
quae pueri in tenebris pauitant finguntque futura.
Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
non radii solis neque lucida tela diei 60
discutiant, sed naturae species ratioque.
Nunc age quo motu genitalia materiai
corpora res uarias gignant genitasque resoluant
et qua ui facere id cogantur quaeque sit ollis
reddita mouilitas magnum per inane meandi, 65
expediam: tu te dictis praebere memento.
Nam certe non inter se stipata cohaeret
materies, quoniam minui rem quamque uidemus
et quasi longinquo fluere omnia cernimus aeuo
ex oculisque uetustatem subducere nostris, 70
cum tamen incolumis uideatur summa manere
propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
unde abeunt minuunt, quo uenere augmine donant,
illa senescere at haec contra florescere cogunt,
nec remorantur ibi. Sic rerum summa nouatur 75
semper, et inter se mortales mutua uiuunt.
Augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
inque breui spatio mutantur saecla animantum
et quasi cursores uitai lampada tradunt.
Si cessare putas rerum primordia posse 80
cessandoque nouos rerum progignere motus,
auius a uera longe ratione uagaris.
Nam quoniam per inane uagantur, cuncta necessest
aut grauitate sua ferri primordia rerum
aut ictu forte alterius. Nam <cum> cita saepe 85
obuia conflixere, fit ut diuersa repente
dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
Et quo iactari magis omnia materiai
corpora peruideas, reminiscere totius imum 90
nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
immensumque patere in cunctas undique partis
pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
Quod quoniam constat, nimirum nulla quies est 95
reddita corporibus primis per inane profundum,
sed magis assiduo uarioque exercita motu
partim interuallis magnis confulta resultant,
pars etiam breuibus spatiis uexantur ab ictu.
Et quaecumque magis condenso conciliatu 100
exiguis interuallis conuecta resultant,
indupedita suis perplexis ipsa figuris,
haec ualidas saxi radices et fera ferri
corpora constituunt et cetera <de> genere horum.
Paucula quae porro magnum per inane uagantur 105
cetera dissiliunt longe longeque recursant
in magnis interuallis; haec aera rarum
sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
Multaque praeterea magnum per inane uagantur,
conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam 110
consociare etiam motus potuere recepta.
Cuius, uti memoro, rei simulacra et imago
ante oculos semper nobis uersatur et instat.
Contemplator enim, cum solis lumina cumque
inserti fundunt radii per opaca domorum: 115
multa minuta modis multis per inane uidebis
corpora misceri radiorum luminie in ipso
et uelut aeterno certamine proelia pugnas
edere turmatim certantia nec dare pausam,
conciliis et discidiis exercita crebris; 120
conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
quale sit in magno iactari semper inani.
Dumtaxat rerum magnarum parau potest res
exemplare dare et uestigia notitiai.
Hoc etiam magis haec animum te aduertere par est 125
corpora quae in solis radiis turbare uidentur,
quod tales turbae motus quoque materiai
significant clandestinos caecosque subesse.
Multa uidebis enim plagis ibi percita caecis
commutare uiam retroque repulsa reuerti 130
nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
Scilicet hic a principiis est omnibus error.
Prima mouentur enim per se primordia rerum;
inde ea quae paruo sunt corpora conciliatu
et quasi proxima sunt ad uiris principiorum, 135
ictibus illorum caecis impulsa cientur,
ipsaque <pro> porro paulo maiora lacessunt.
Sic a principiis ascendit motus et exit
paulatim nostros ad sensus, ut moueantur
illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus 140
nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
Primum aurora nouo cum spargit lumine terras
et uariae uolucres nemora auia peruolitantes 145
aera per tenerum liquidis loca uocibus opplent,
quam subito soleat sol ortus tempore tali
conuestire sua perfundens omnia luce,
omnibus in promptu manifestumque esse uidemus.
At uapor is quem sol mittit lumenque serenum 150
non per inane meat uacuum; quo tardius ire
cogitur, aerias quasi dum diuerberat undas.
Nec singillatim corpuscula quaeque uaporis
sed complexa meant inter se conque globata;
quapropter simul inter se retrahuntur et extra 155
officiuntur, uti cogantur tardius ire.
At quae sunt solida primordia simplicitate,
cum per inane meant uacuum nec res remoratur
ulla foris, atque ipsa suis e partibus unum,
unum in quem coepere locum conixa feruntur, 160
debent nimirum praecellere mobilitate
et multo citius ferri quam lumina solis
multiplexque loci spatium transcurrere eodem
tempore quo solis peruolgant fulgura caelum
* * *
nec persectari primordia singula quaeque, 165
ut uideant qua quidque geratur cum ratione.
At quidam contra haec, ignari materiai,
naturam non posse deum sine numine reddi
tanto opere humanis rationibus admoderate
tempora mutare annorum frugesque creare, 170
et iam cetera, mortalis quae suadet adire
ipsaque deducit dux uitae dia uoluptas
et res per Veneris blanditur saecla propagent,
ne genus occidat humanum. Quorum omnia causa
constituisse deos cum fingunt, omnibu rebus 175
magno opere a uera lapsi ratione uidentur.
Nam quamuis rerum ignorem primordia quae sint,
hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
nequaquam nobis diuinitus esse creatam 180
naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
Quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta.
Nunc id quod superest de motibus expediemus.
Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
confirmare tibi, nullam rem posse sua ui 185
corpoream sursum ferri sursumque meare;
ne tibi dent in eo flammarum corpora fraudem.
Sursus enim uersus gignuntur et augmina sumunt
et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
Nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum 191
et celeri flamma degustant tigna trabesque,
sponte sua facere id sine ui subiecta putandum est.
Quod genus e nostro cum missus corpore sanguis
emicat exultans alte spargitque cruorem. 195
Nonne uides etiam quanta ui tigna trabesque
respuat umor aquae? Nam quo magis ursimus altum
derecta et magna ui multi pressimus aegre,
tam cupide sursum reuomit magis atque remittit,
plus ut parte foras emergant exiliantque. 200
Nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
quin uacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
Sic igitur debent flammae quoque posse per auras
aeris expressae sursum succedere, quamquam
pondera, quantum in sest, deorsum deducere pugnent. 205
Nocturnasque faces caeli sublime uolantis
nonne uides longos flammarum ducere tractus
in quascumque dedit partis natura meatum?
Non cadere in terram stellas et sidera cernis?
Sol etiam <caeli> de uertice dissipat omnis 210
ardorem in partis et lumine conserit arua;
in terras igitur quoque solis uergitur ardor.
Transuersosque uolare per imbris fulmina cernis;
nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
concursant; cadit in terras uis flammea uolgo. 215
Illud in his quoque te rebus cognoscere auemus,
corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
ponderibus propriis, incerto tempore ferme
incertisque locis spatio depellere paulum,
tantum quod momen mutatum dicere possis. 220
Quod nisi declinare solerent, omnia deorsum,
imbris uti guttae, caderent per inane profundum,
nec foret offensus natus nec plaga creata
principiis: ita nil umquam natura creasset.
Quod si forte aliquis credit grauiora potesse 225
corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
incidere ex supero leuioribus atque ita plagas
gignere quae possint genitalis reddere motus,
auius a uera longe ratione recedit.
Nam per aquas quaecumque cadunt atque aera rarum, 230
haec pro ponderibus casus celerare necessest
propterea quia corpus aquae naturaque tenuis
aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
sed citius cedunt grauioribus exsuperata.
At contra nulli de nulla parte neque ullo 235
tempore inane potest uacuum subsistere rei,
quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
omnia quapropter debent per inane quietum
aeque ponderibus non aequis concita ferri.
Haud igitur poterunt leuioribus incidere umquam 240
ex supero grauiora neque ictus gignere per se
qui uarient motus per quos natura gerat res.
Quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
obliquos uideamur et id res uera refutet. 245
Namque hoc in promptu manifestumque esse uidemus,
pondera, quantum in sest, non posse obliqua meare,
ex supero cum praecipitant, quod cernere possis.
Sed nil omnino <recta> regione uiai
declinare quis est qui possit cernere sese? 250
Denique si semper motus conectitur omnis
et uetere exoritur <semper> nouus ordine certo
nec declinando faciunt primordia motus
principium quoddam quod fati foedera rumpat,
ex infinito ne causa causam sequatur, 255
libera per terras unde haec animantibus exstat,
unde est haec, inquam, fatis auolsa uoluntas
per quam progredimur quo ducit quemque uoluptas,
declinamus item motus nec tempore certo
nec regione loci certa, seb ubi ipsa tulit mens? 260
Nam dubio procul his rebus sua cuique uoluntas
principium dat et hinc motus per membra rigantur.
Nonne uides etiam patefactis tempore puncto
carceribus non posse tamen prorumpere equorum
uim cupidam tam de subito quam mens auet ipsa? 265
Omnis enim totum per corpus materiai
copia conciri debet, concita per artus
omnis ut studium mentis conixa sequatur;
ut uideas initum motus a corde creari
ex animique uoluntate id procedere primum, 270
inde dari porro per totum corpus et artus.
Nec similest ut cum impulsi procedimus ictu
uiribus alterius magnis magnoque coactu.
Nam tum materiem totius corporis omnem
perspicuumst nobis inuitis eri rapique, 275
donec eam refrenauit per membra uoluntas.
Iamne uides igitur, quamquam uis extera multos
pellat et inuitos cogat procedere saepe
praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
quiddam quod contra pugnare obstareque possit? 280
Cuius ad arbitrium quoque copia materiai
cogitur interdum flecti per membra per artus
et proiecta refrenatur retroque residit.
Quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
esse aliam praeter plagas et pondera causam 285
motibus, unde haec est nobis innata potestas,
de nilo quoniam fieri nil posse uidemus.
Pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
externa quasi ui. Sed ne mens ipsa necessum
intestinum habeat cunctis in rebus agendis 290
et deuicta quasi cogatur ferre patique,
id facit exiguum clinamen principiorum
nec regione loci certa nec tempore certo.
Nec stipata magis fuit umquam materiai
copia nec porro maioribus interuallis. 295
Nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
Quapropter quo nunc in motu principiorum
corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
et post haec semper simili ratione ferentur
et quae consuerint gigni gignentur eadem 300
condicione et erunt et crescent uique ualebunt,
quantum cuique datum est per foedera naturai.
Nec rerum summam commutare ulla potest uis;
nam neque, quo possit genus ullum materiai
effugere ex omni, quicquam est <extra>, neque in omne
unde coorta queat noua uis irrumpere et omnem 306
naturam rerum mutare et uertere motus.
Illud in his rebus non est mirabile, quare,
omnia cum rerum primordia sint in motu
summa tamen summa uideatur stare quiete, 310
praeterquam siquid proprio dat corpore motus.
Omnis enim longe nostris ab sensibus infra
primorum natura iacet; quapropter, ubi ipsa
cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
praesertim cum, quae possimus cernere, celent 315
saepe tamen motus spatio diducta locorum.
Nam saepe in colli tondentes pabula laeta
lanigerae reptant pecudes quo quamque uocantes
inuitant herbae gemmantes rore recenti,
et satiati agni ludunt blandeque coruscant; 320
omnia quae nobis longe confusa uidentur
et uelut in uiridi candor consistere colli.
Praeterea manae legiones cum loca cursu
camporum complent belli simulacra cientes,
fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum 325
aere renidescit tellus subterque uirum ui
excitur pedibus sonitus clamoreque montes
icti reiectant uoces ad sidera mundi
et circumuolitant equites mediosque repente
tramittunt ualido quatientes impete campos: 330
et tamen est quidam locus altis montibus <unde>
stare uidentur et in campis consistere fulgor.
Nunc age iam deinceps cunctarum exordia rerum
qualia sint et quam longe distantia formis
percipe, multigenis quam sint uariata figuris; 335
non quo multa parum simili sint praedita forma,
sed quia non uolgo paria omnibus omnia constant.
Nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta
ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
debent nimirum non omnibus omnia prorsum 340
esse pari filo similique adfecta figura.
Praeterea genus humanum mutaeque natantes
squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
et uariae uolucres, laetantia quae loca aquarum
concelebrant circum ripas fontisque lacusque, 345
et quae peruolgant nemora auia peruolitantes;
quorum unum quiduis generatim sumere perge,
inuenies tamen inter se differre figuris.
Nec ratione alia proles cognoscere matrem
nec mater posset prolem; quod posse uidemus 350
nec minus atque homines inter se nota cluere.
Nam saepe ante deum uitulus delubra decora
turicremas propter mactatus concidit aras
sanguinis exspirans calidum de pectore flumen.
At mater uiridis saltus orbata peragrans 355
noscit humi pedibus uestigia pressa bisulcis,
omnia conuisens oculis loca si queat usquam
conspicere amissum fetum, completque querellis
frondiferum nemus adsistens et creba reuisit
ad stabulum desiderio perfixa iuuenci; 360
nec tenerae salices atque herbae rore uigentes
fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
oblectare animum subitamque auertere curam,
nec uitulorum aliae species per pabula laeta
deriuare queunt animum curaque leuare: 365
Usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
Praeterea teneri tremulis cum uocibus haedi
cornigeras norunt matres agnique petulci
balantum pecudes: ita, quod natura reposcit,
ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis. 370
Postremo quoduis frumentum non tamen omne
quidque suo genere inter se simile esse uidebis,
quin intercurrat quaedam distantia formis.
Concharumque genus parili ratione uidemus
pingere telluris gremium, qua mollibus undis 375
litoris incurui bibulam pauit aequor harenam.
Quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
natura quoniam constant neque facta manu sunt
unius ad certam formam primordia rerum,
dissimili inter se quaedam uolitare figura. 380
Perfacile est animi ratione exsoluere nobis
quare fulmineus multo penetralior ignis
quam noster fluat e taedis terrestribus ortus.
Dicere enim possis caelestem fulminis ignem
subtilem magis e paruis constare figuris 385
atque ideo transire foramina quae nequit ignis
noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
Praeterea lumen per cornum transit, at imber
respuitur. Quare? Nisi luminis illa minora
corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum. 390
Et quamuis subito per colum uina uidemus
perfluere; at contra tardum cunctatur oliuom,
aut quia nimirum maioribus est elementis
aut magis hamatis inter se perque plicatis,
atque ideo fit uti non tam diducta repente 395
inter se possint primordia singula quaeque
singula per cuiusque foramina permanare.
Huc accedit uti mellis lactisque liquores
iucundo sensu linguae tractentur in ore;
at contra taetra absinthi natura ferique 400
centauri foedo pertorquent ora sapore;
ut facile agnoscas e lenibus atque rutundis
esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
at contra quae amara atque aspera cumque uidentur,
haec magis hamatis inter se nexa teneri 405
proptereaque solere uias rescindere nostris
sensibus introituque suo perrumpere corpus.
Omnia postremo bona sensibus et mala tactu
dissimili inter se pugnant perfecta figura;
ne tu forte putes serrae stridentis acerbum 410
horrorem constare elementis leuibus aeque
ac musaea mele, per chordas organici quae
mobilibus digitis expergefacta figurant;
neu simili penetrare putes primordia forma
in nares hominum, cum taetra cadauera torrent, 415
et cum scena croco Cilici perfusa recens est
araque Panchaeos exhalat propter odores;
neue bonos rerum simili constare colores
semine constituas, oculos qui pascere possunt,
et qui compungunt aciem lacrimareque cogunt 420
aut foeda specie diri turpesque uidentur.
Omnis enim, sensus quae mulcet cumque, <figura>
haut sine principiali aliquo leuore creatast;
at contra quaecumque molesta atque aspera constat,
non aliquo sine materiai squalore repertast. 425
Sunt etiam quae iam nec leuia iure putantur
esse neque omnino flexis mucronibus unca
sed magis angellis paulum prostantibus, <ut quae>
titillare magis sensus quam laedere possint;
fecula iam quo de genere est inulaeque sapores. 430
Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
dissimili dentata modo compungere sensus
corporis, indicio nobis est tactus uterque.
Tactus enim, tactus pro diuum numina sancta,
corporis est sensus uel cum res extera sese 435
insinuat, uel cum laedit quae in corpore natast
aut iuuat egrediens genitalis per Veneris res,
aut ex offensu cum turbant corpore in ipso
semina, confundunt inter se concita sensum;
ut si forte manu quamuis iam corporis ipse 440
tute tibi partem ferias atque experiare.
Quapropter longe formas distare necessest
principiis, uarios quae possint edere sensus.
Denique quae nobis durata ac spissa uidentur,
haec magis hamatis inter sese esse necessest 445
et quasi ramosis alte compacta teneri.
In quo iam genere in primis adamantina saxa
prima acie constant ictus contemnere sueta
et ualidi silices ac duri robora ferri
aeraque quae claustris restantia uociferantur. 450
Illa quidem debent e leuibus atque rutundis
esse magis, fluuido quae corpore liquida constant;
namque papaueris haustus itemst facilis quod aquarum;
nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
et perculsus item procliue uolubilis exstat. 455
Omnia postremo quae puncto tempore cernis
diffugere, ut fumum nebulas flammasque, necessest,
si minus omnia sunt e leuibus atque rutundis,
at non esse tamen perplexis indupedita,
pungere uti possint corpus penetrareque saxa 460
nec tamen haedere inter se; quodcumque uidemus
sensibu sedatum, facile ut cognoscere possis
non e perplexis sed acutis esse elementis.
Sed quod amara uides eadem quae fluuida constant,
sudor uti maris est, minime mirabile debet. 465
Nam quod fluuidus est, e leuibus atque rutundis
est et, <squalida sunt illis> admixta doloris
corpora; nec tamen haec retineri hamata necessumst;
scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
prouolui simul ut possint et laedere sensus. 470
Et quo mixta putes magis aspera leuibus esse
principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
est ratio secernendi, seorsumque uidendi
umor dulcis, ubi per terras crebrius idem
percolatur, ut in foueam fluat ac mansuescat; 475
linquit enim supera taetri primordia uiri,
aspera cum magis in terris haerescere possint.
Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
finita uariare figurarum ratione. 480
Quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
esse infinito debebunt corporis auctu.
Namque in eadem una cuiusuis iam breuitate
corporis inter se multum uariare figurae
non possunt: fac enim minimis e partibus esse 485
corpora prima tribus, uel paulo pluribus auge;
nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
summa atque ima locans, transmutans dextera laeuis,
omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
formai speciem totius corporis eius, 490
quod superest, si forte uoles uariare figuras,
addendum partis alias erit; inde sequetur,
adsimili ratione alias ut postulet ordo,
si tu forte uoles etiam uariare figuras:
ergo formarum nouitatem corporis augmen 495
subsequitur. Quare non est ut credere possis
esse infinitis distantia semina formis,
ne quaedam cogas immani maximitate
esse, supra quod iam docui non posse probari.
Iam tibi barbaricae uestes Meliboeaque fulgens 500
purpura Thessalico concharum tacta colore,
aurea pauonum ridenti imbuta lepore
saecla, nouo rerum superata colore iacerent
et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis 505
carmina consimili ratione oppressa silerent.
Namque aliis aliud praestantius exoreretur.
Cedere item retro possent in deteriores
omnia sic partis, ut diximus in melioris.
Namque aliis aliud retro quoque taetrius esset 510
naribus auribus atque oculis orisque sapori.
Quae quoniam non sunt, <sed> rebus reddita certa
finis utrimque tenet summam, fateare necessest
materiem quoque finitis differre figuris.
Denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas 515
finitumst retroque pari ratione remensumst.
Omnis enim calor ac frigus, mediique tepores
interutrasque iacent explentes ordine summam.
Ergo finita distant ratione creata,
ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur, 520
hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
inter si simili quae sunt perfecta figura,
infinita cluere. Etenim distantia cum sit 525
formarum finita, necesse est quae similes sint
esse infinitas aut summam materiai
finitam constare, id quod non esse probaui
uersibus ostendens corpuscula materiai
ex infinito summam rerum usque tenere, 530
undique protelo plagarum continuato.
Nam quod rara uides magis esse animalia quaedam
fecundamque magis naturam cernis in illis,
at regione locoque alio terrisque remotis
multa licet genere esse in eo numerumque repleri; 535
sicut quadrupedum cum primis esse uidemus
in genere anguimanus elephantos, India quorum
milibus e multis uallo munitur eburno,
ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
uis est, quarum no perpauca exempla uidemus. 540
Sed tamen id quoque uti concedam, quamlubet esto
unica res quaedam natiuo corpore sola,
cui similis toto terrarum non sit in orbi;
infinita tamen nisi erit uis materiai
unde ea progigni possit concepta, creari 545
non poterit, neque, quod superest, procrescere alique.
Quippe etenim sumam hoc <quoque> uti finita per omne
corpora iactari unius genitalia rei,
unde ubi qua ui et quo pacto congressa coibunt
materiae tanto in pelago turbaque aliena? 550
Non, ut opinor, habent rationem conciliandi,
sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
disiectare solet magnum mare transtra cauernas
antemnas prorem malos tonsasque natantis,
per terrarum omnis oras fluitantia aplustra 555
ut uideantur et indicium mortalibus edant,
infidi maris insidias uirisque dolumque
ut uitare uelint, neue ullo tempore credant,
subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
sic tibi si finita semel primordia quaedam 560
constitues, aeuom debebunt sparsa per omnem
disiectare aestus diuersi materiai,
numquam in concilium ut possint compulsa coire
nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
quorum utrumque palam fieri manifesta docet res, 565
et res progigni et genitas procrescere posse.
Esse igitur genere in quouis primordia rerum
infinita palam est unde omnia suppeditantur.
Nec superare queunt motus itaque exitiales
perpetuo neque in aeternum sepelire salutem, 570
nec porro rerum genitales auctificique
motus perpetuo possunt seruare creata.
Sic aequo geritur certamine principiorum
ex infinito contractum tempore bellum.
Nunc hic nunc illic superant uitalia rerum 575
et superantur item. Miscetur funere uagor
quem pueri tollunt uisentes luminis oras;
nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast
quae non audierit mixtos uagitibus aegris
ploratus mortis comites et funeris atri. 580
Illud in his obsignatum quoque rebus habere
conuenit et memori mandatum mente tenere,
nil esse, in promptu quorum natura uidetur,
quod genere ex uno consistat principiorum,
nec quicquam quod non permixto semine constet; 585
et quodcumque magis uis multas possidet in se
atque potestates, ita plurima principiorum
in sese genera ac uarias docet esse figuras.
Principio tellus habet in se corpora prima
unde mare inmensum uoluentes frigora fontes 590
assidue renouent, habet ignes unde oriantur.
Nam multis succensa locis ardent sola terrae,
ex imis uero furit ignibus impetus Aetnae.
Tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
gentibus humanis habet unde extollere possit, 595
unde etiam fluuios frondes et pabula laeta
montiuago generi possit praebere ferarum.
Quare magna deum mater materque ferarum
et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
Hanc ueteres Graium docti cecinere poetae 600
sedibus in curru biiugos agitare leones,
aeris in spatio magnam pendere docentes
tellurem neque posse in terra sistere terram.
Adiunxere feras, quia quamuis effera proles
officiis debet molliri uicta parentum. 605
Muralique caput summum cinxere corona,
eximiis munita locis quia sustinet urbes;
quo nunc insigni per magnas praedita terras
horrifice fertur diuinae matris imago.
Hanc uariae gentes antiquo more sacrorum 610
Idaeam uocitant matrem Phrygiasque cateruas
dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
per terrarum orbem fruges coepisse creari.
Gallos attribuunt, quia, numen qui uiolarint
matris et ingrati genitoribus inuenti sint, 615
significare uolunt indignos esse putandos,
uiuam progeniem qui in oras luminis edant.
Tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
concaua, raucisonoque minantur cornua cantu,
et Phrygio stimulat numero caua tibia mentis, 620
telaque praeportant uiolenti signa furoris,
ingratos animos atque impia pectora uolgi
conterrere metu quae possint numine diuae.
Ergo cum primum magnas inuecta per urbis
munificat tacita mortalis muta salute, 625
aere atque argento sternunt iter omne uiarum
largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
floribus umbrantes matrem comitumque cateruas.
Hic armata manus, Curetas nomine Grai
quos memorant, Phrygias inter si forte cateruas 630
ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
terrificas capitum quatientes numine cristas,
Dictaeos referunt Curetas qui Iouis illum
uagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
cum pueri circum puerum pernice chorea 635
[armat et in numerum pernice chorea]
armati in numerum pulsarent aeribus aera,
ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
aeternumque daret matri sub pectore uolnus.
Propterea magnam armati matrem comitantur, 640
aut quia significant diuam praedicere ut armis
ac uirtute uelint patriam defendere terram
praesidioque parent decorique parentibus esse.
Quae bene et eximie quamuis disposta ferantur,
longe sunt tamen a uera ratione repulsa. 645
Omnis enim per se diuom natura necessest
inmortali aeuo summa cum pace fruatur
semota ab nostris rebus seiunctaque longe.
Nam priuata dolore omni, priuata periclis,
ipsa suis pollens opibus, nil indiga nostri, 650
nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
Terra quidem uero caret omni tempore sensu,
et quia multarum potitur primordia rerum,
multa modis multis effert in lumina solis.
Hic siquis mare Neptunum Cereremque uocare 655
constituet fruges et Bacchi nomine abuti
mauolt quam laticis proprium proferre uocamen,
concedamus ut hic terrarum dictiet orbem
esse deum matrem, dum uera re tamen ipse 659
religione animum turpi contingere parcat. 680
Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo 660
lanigerae pecudes et equorum duellica proles
buceriaeque greges equorum sub tegmine caeli
ex unoque sitim sedantes flumine aquai
dissimili uiuont specie retinetque parentum
naturam et mores generatim quaeque imitantur. 665
Tanta est in quouis genere herbae materiai
dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
Hinc porro quamuis animantem ex omnibus unam
ossa cruor uenae calor umor uiscera nerui
constituunt; quae sunt porro distantia longe, 670
dissimili perfecta figura principiorum.
Tum porro quaecumque igni flammata cremantur,
si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt
unde ignem iacere et lumen submittere possint
scintillasque agere ac late differre fauillam. 675
Cetera consimili mentis ratione peragrans
inuenies igitur multarum semina rerum
corpora celare et uarias cohibere figuras.
Denique multa uides quibus et color et sapor una 679
reddita sunt cum odore. In primis pleraque poma; 681
haec igitur uariis debent constare figuris;
nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
fucus item sorsum, <sorsum> sapor insinuatur
sensibus; ut noscas primis differre figuris. 685
Dissimiles igitur formae glomeramen in unum
conueniunt et res permixto semine constant.
Quin etiam passim nostris in uersibus ipsis
multa elementa uides multis communia uerbis,
cum tamen inter se uersus ac uerba necesse est 690
confiteare alia ex aliis constare elementis;
non quo multa parum communis littera currat
aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
sed quia non uolgo paria omnibus omnia constant.
Sic aliis in rebus item communia multa 695
multarum rerum cum sint primordia, longe
dissimili tamen inter se consistere summa
possunt; ut merito ex aliis constare feratur
humanum genus et fruges arbustaque laeta.
Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est 700
omnia. Nam uolgo fieri portenta uideres,
semiferas hominum species existere et altos
interdum ramos egigni corpore uiuo,
multaque conecti terrestria membra marinis,
tum flammam teatro spirantis ore Chimaeras 705
pascere naturam per terras omniparentis.
Quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
seminibus certis certa genetrice creata
conseruare genus crescentia posse uidemus.
Scilicet id certa fieri ratione necessust. 710
Nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
corpora discedunt conexaque conuenientis
efficiunt motus. At contra aliena uidemus
reicere in terras naturam, multaque caecis
corporibus fugiunt e corpore percita plagis, 715
quae neque conecti quoquam potuere neque intus
uitalis motus consentire atque imitari.
Sed ne forte putes animalia sola teneri
legibus hisce, eadem ratio res terminat omnis.
Nam ueluti tota natura dissimiles sunt 720
inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
dissimili constare figura principiorum;
non quo multa parum simili sint praedita forma,
sed quia non uolgo paria omnibus omnia constant.
Semina cum porro distent, differre necessust 725
interualla uias conexus pondera plagas
concursus motus, quae non animalia solum
corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
secernunt caelumque a terris omne retentant.
Nunc age dicta meo dulci quaesita labore 730
percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
niue alium quemuis quae sunt imbuta colorem,
propterea gerere hunc credas, quod materiai 735
corpora consimili sint eius tincta colore.
Nullus enim color est omnino materiai
corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
In quae corpora si nullus tibi forte uidetur
posse animi iniectus fieri, procul auius erras. 740
Nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
scire licet nostrae quoque menti corpora posse 744
uorti in notitiam nullo circumlita fuco. 745
Denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
Quod quoniam uinco fieri, nunc esse docebo 748
ex ineunte aeuo nullo coniuncta colore. 743
Omnis enim color omnino mutatur in omnis; 749
quod facere haud ullo debent primordia pacto. 750
Immutabile enim quiddam superare necessest,
ne res ad nilum redigantur funditus omnes.
Nam quodcumque suis mutatum finibus exit,
continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
Proinde colore caue contingas semina rerum, 755
ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes.
Praeterea si nulla coloris principiis est
reddita natura et uariis sunt praedita formis,
e quibus omne genus gignunt uariantque colores
propterea, magni quod refert semina quaeque 760
cum quibus et quali positura contineantur
et quos inter se dent motus accipiantque,
perfacile extemplo rationem reddere possis
cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
marmoreo fieri possint candore repente; 765
ut mare, cum magni commorunt aequora uenti,
uertitur in canos candenti marmore fluctus.
Dicere enim possis, nigrum quod saepe uidemus,
materies ubi permixta est illius et ordo
principiis mutatus et addita demptaque quaedam, 770
continuo id fieri ut candens uideatur et album.
Quod si caeruleis constarent aequora ponti
seminibus, nullo possent albescere pacto.
Nam quocumque modo perturbes caerula quae sint,
numquam in marmoreum possunt migrare colorem. 775
Sin alio atque alio sunt semina tincta colore
quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
ut saepe ex aliis formis uariisque figuris
efficitur quiddam quadratum unaque figura,
conueniebat, ut in quadrato cernimus esse 780
dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
aut alio in quouis uno puroque nitore
dissimilis longe inter se uariosque colores.
Praeterea nil officiunt obstantque figurae
dissimiles quo quadratum minus omne sit extra; 785
at uarii rerum inpediunt prohibentque colores
quominus esse uno possit res tota nitore.
Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
principiis rerum nonnumquam causa colores,
occidit, ex albis quoniam non alba creantur, 790
nec quae nigra cluent de nigris sed uariis ex.
Quippe etenim multo procliuius exorientur
candida de nullo quam nigro nata colore
aut alio quouis qui contra pugnet et obstet.
Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores 795
esse neque in lucem existunt primordia rerum,
scire licet quam sint nullo uelata colore.
Qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
Lumine quin ipso mutatur propterea quod
recta aut obliqua percussus luce refulget; 800
pluma columbarum quo pacto in sole uidetur,
quae sita ceruices circum collumque coronat;
namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
interdum quodam sensu fit uti uideatur
inter caeruleum uiridis miscere zmaragdos. 805
Caudaque pauonis, largo cum luce repleta est,
consimili mutat ratione obuersa colores;
qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se 810
pupula, cum sentire colorem dicitur album,
atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
nec refert ea quae tangas quo forte colore
praedita sint, uerum quali magis apta figura,
scire licet nil principiis opus esse colores, 815
sed uariis formis uariantes edere tactus.
Praeterea quoniam non certis certa figuris
est natura coloris et omnia principiorum
formamenta queunt in quouis esse nitore,
cur ea quae constant ex illis non pariter sunt 820
omne genus perfusa coloribus in genere omni?
Conueniebat enim coruos quoque saepe uolantis
ex albis album pinnis iactare colorem
et nigros fieri nigro de semine cycnos
aut alio quouis uno uarioque colore. 825
Quin etiam quanto in partis res quaeque minutas
distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
euanescere paulatim stinguique colorem;
ut fit ubi in paruas partis discerpitur austrum:
purpura poeniceusque color clarissimu multo, 830
filatim cum distractum est, disperditur omnis;
noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
particulas quam discedant ad semina rerum.
Postremo quoniam non omnia corpora uocem
mittere concedis neque odorem, propterea fit 835
ut non omnibus attribuas sonitus et odores.
Sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
scire licet quaedam tam constare orba colore
quam sine odore ullo quaedam sontiuque remota,
nec minus haec animum cognoscere posse sagacem 840
quam quae sunt aliis rebus priuata notare.
Sed ne forte putes solo spoliata colore
corpora prima manere, etiam secreta teporis
sunt ac frigoris omnino calidique uaporis,
et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur, 845
nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
Sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
et nardi florem, nectar qui naribus halat,
cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
quod licet ac possis reperire, inolentis oliui 850
naturam, nullam quae mittat naribus auram,
quam minime ut possit mixtos in corpore odores
concoctosque suo contractans perdere uiro,
propter eandem <rem> debent primordia rerum
non adhibere suum gignundis rebus odorem 855
nec sonitum, quoniam nil ab se mittere possunt,
nec simil ratione saporem denique quemquam
nec frigus neque item calidum tepidumque uaporem
cetera; quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
molli lenta, fragosa putri, caua corpore raro, 860
omnia sint a principiis seiuncta necessest,
inmortalia si uolumus subiungere rebus
fundamenta quibus nitatur summa salutis;
ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes.
Nunc ea quae sentire uidemus cumque necessest 865
ex insensilibus tamen omnia confiteare
principiis constare. Neque id manifesta refutant
nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
ex insensilibus, quod dico, animalia gigni. 870
Quippe uidere licet uiuos existere uermes
stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
intempestituis ex imbribus umida tellus;
praeterea cunctas itidem res uertere sese.
Vertunt se fluuii in frondes et pabulla laeta 875
in pecudes, uertunt pecudes in corpora nostra
naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
augescunt uires et corpora pennipotentum.
Ergo omnis natura cibos in corpora uiua
uertit et hinc sensus animantum procreat omnis, 880
non alia longe ratione atque arida ligna
explicat in flammas et <in> ignis omnia uersat.
Iamne uides igitur magni primordia rerum
referre in quali sint ordine quaeque locata
et commixta quibus dent motus accipiantque? 885
Tum porro quid id est, animum quod percutit, ipsum
quod mouet et uarios sensus expromere cogit,
ex insensilibus ne credas sensile gigni?
Nimirum lapides et ligna et terra quod una
mixta tamen nequeunt uitalem reddere sensum. 890
Illud in his igitur rebus meminisse decebit.
non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
sed magni referre ea primum quantula constent,
sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma, 895
motibus ordinibus posituris denique quae sint.
Quarum nil rerum in lignis glaebisque uidemus;
et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
uermiculos pariunt, quia corpora materiai
antiquis ex ordinibus permota noua re 900
conciliantur ita ut debent animalia gigni.
Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
constituunt porro ex aliis sentire sueti,
* * *
mollia cum faciunt. Nam sensus iungitur omnis
uisceribus neruis uenis, quaecumque uidemus 905
mollia mortali consistere corpore creta.
Sed tamen esto iam posse haec aeterna manere:
nempe tamen debent aut sensum partis habere
aut similis totis animalibus esse putari.
At nequeant per se partes sentire necesse est; 910
namque alios sensus membrorum respicit omnis,
nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
corporis omnino sensum pars sola tenere.
Linquitur ut totis animantibus adsimulentur.
Sic itidem quae sentimus sentire necessest, 923
uitali ut possint consentire undique sensu. 915
Qui poterunt igitur rerum primordia dici
et leti uitare uias, animalia cum sint,
atque animalia <sint> mortalibus una eademque?
Quod tamen ut possint, at coetu concilioque
nil facient praeter uolgum turbamque animantum, 920
scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
inter sese ullam rem gignere conueniundo.
Quod si forte suum dimittunt corpore sensum 924
atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod 925
detrahitur? Tum praeterea, quo fugimus ante,
quatenus in pullos animalis uertier oua
cernimus alituum uermisque efferuere terram
intempestiuos quom putor cepit ob imbris,
scire licet gigni posse ex non sensibu sensus. 930
Quod si forte aliquis dicet dumtaxat oriri
posse ex non sensu sensum mutabilitate,
aut aliquo tamquam partu quo proditur extra,
huic satis illud erit planum facere atque probare
non fieri partum nisi concilio ante coacto, 935
nec quicquam commutari sine conciliatu.
Principio nequeunt ullius corporis esse
sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
nimirum quia materies disiecta tenetur
aere fluminibus terris terraque creatis, 940
nec congressa modo uitalis conuenientes
contulit inter se motus, quibus omnituentes
accensi sensus animantem quamque tuentur.
Praeterea quamuis animantem grandior ictus,
quam patitur natura, repente adfligit et omnis 945
corporis atque animi pergit confundere sensus.
Dissoluuntur enim positurae principiorum
et penitus motus uitales impediuntur,
donec materies, omnis concussa per artus,
uitalis animae nodos a corpore soluit 950
dispersamque foras per caulas eiecit omnis.
Nam quid praeterea facere ictum posse reamur
oblatum, nisi discutere ac dissoluere quaeque?
Fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
reliqui motus uitales uincere saepe, 955
uincere, et ingentis plagae sedare tumultus
inque suos quicquid rursus reuocare meatus
et quasi iam leti dominantem in copore motum
discutere ac paene amissos accendere sensus.
Nam quare potius leti iam limine ab ipso 960
ad uitam possint conlecta mente reuerti,
quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
Praeterea quoniam dolor est ubi materiai
copora ui quadam per uiscera uiua per artus
sollicitata suis trepidant in sedibus intus, 965
inque locum quando remigrant, fit blanda uoluptas,
scire licet nullo primordia posse dolore
temptari nullamque uoluptatem capere ex se;
quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
corporibus, quorum motus nouitate laborent 970
aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
Haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
Denique uti possint sentire animalia quaeque,
principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
quid, genus humanum propritim de quibus auctumst? 975
Scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
multaque de rerum mixtura dicere callent
et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
quandoquidem totis mortalibus adsimulata 980
ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis:
quippe sequar, quodcumque loqui ridereque dices
et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
Quod si delira haec furiosaque cernimus esse, 985
et ridere potest non ex ridentibus auctus
et sapere et doctis rationem reddere dictis
non ex seminibus sapientibus atque disertis,
qui minus esse queant ea quae sentire uidemus
seminibus permixta carentibus undique sensu? 990
Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
umoris guttas mater cum terra recepit,
feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
et genus humanum, parit omnia saecla ferarum, 995
pabula cum praebet quibus omnes corpora pascunt
et dulcem ducunt uitam prolemque propagant;
quapropter merito maternum nomen adepta est.
Cedit item retro, de terra quod fuit ante,
in terras, et quod missumst ex aetheris oris, 1000
id rursum caeli rellatum templa receptant.
Nec sic interemit mors res ut materiai
corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis,
inde aliis aliud coniungit et efficit omnes
res ita conuertant formas mutentque colores 1005
et capiant sensus et puncto tempore reddant,
ut noscas referre eadem primordia rerum
cum quibus et quali positura contineantur
et quos inter se dent motus accipiantque,
neue putes aeterna penes residere potesse 1010
corpora prima quod in summis fluitare uidemus
rebus et interdum nasci subitoque perire.
Quin etiam refert nostris in uersibus ipsis
cum quibus et quali sint ordine quaeque locata.
Namque eadem caelum mare terras flumina solem 1015
significant, eadem fruges arbusta animantis;
si non omnia sunt, at multo maxima pars est
consimilis; uerum positura discrepitant res.
Sic ipsis in rebus item iam materiai
[interualla uias conexus pondera plagas] 1020
concursus motus ordo positura figurae
cum permutantur, mutari res quoque debent.
Nunc animum nobis adhibe ueram ad rationem.
Nam tibi uementer noua res molitur ad auris
accedere et noua se species ostendere rerum. 1025
Sed neque tam facilis res ulla est quin ea primum
difficilis magis ad credendum constet, itemque
nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam
quod non paulatim minuant mirarier omnes.
Principio caeli clarum purumque colorem, 1030
quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
lunamque et solis praeclara luce nitorem;
omnia quae nunc si primum mortalibus essent,
ex improuiso si sint obiecta repente,
quid magis his rebus poterat mirabile dici 1035
aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
Nil, ut opinor: ita haec species miranda fuisset.
Quam tibi iam nemo, fessus satiate uidendi,
suspicere in caeli dignatur lucida templa!
Desine quapropter nouitate exterritus ipsa 1040
expuere ex animo rationem, sed magis acri
iudicio perpende et, si tibi uera uidentur,
dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
Quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
infinita foris haec extra moenia mundi, 1045
quid sit ibi porro quo prospicere usque uelit mens
atque animi iactus liber quo peruolet ipse.
Principio nobis in cunstas undique partis
et latere ex utroque <supra> subterque per omne
nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se 1050
uociferatur, et elucet natura profundi.
Nullo iam pacto ueri simile esse putandumst,
undique cum uorsum spatium uacet infinitum
seminaque innumero numero summaque profunda
multimodis uolitent aeterno percita motu, 1055
hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
nil agere illa foris tot corpora materiai;
cum praesertim hic sit natura factus, et ipsa
sponte sua forte offensando semina rerum
multimodis temere incassum frustraque coacta 1060
tandem coluerunt ea quae coniecta repente
magnarum rerum fierent exordia semper,
terrai maris et caeli generisque animantum.
Quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
esse alios alibi congressus materiai, 1065
qualis hic est, auido complexu quem tenet aether.
Praeterea cum materies est multa parata,
cum locus est praesto nec res causa moratur
ulla, geri debent nimirum et confieri res.
Nunc et seminibus si tanta est copia quantam 1070
enumerare aetas animantum non queat omnis,
quis eadem natura manet quae semina rerum
conicere in loca quaeque queat simili ratione
atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
esse alios aliis terrarum in partibus orbis 1075
et uarias hominum gentis et saecla ferarum.
Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
unica quae gignatur et unica solaque crescat,
quin aliquoiiu siet saecli permultaque eodem
sint genere. In primis animalibus inice mentem; 1080
inuenies sic montiuagum genus esse ferarum,
sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
squamigerum pecudes et corpora cuncta uolantum.
Quapropter caelum simili ratione fatendumst
terramque et solem lunam mare, cetera quae sunt, 1085
non esse unica, sed numero magis innumerali;
quandoquidem uitae depactus terminus alte
tam manet haec et tam natiuo corpore constant,
quam genus omne quod his generatimst rebus abundans.
Quae bene cognita si teneas, natura uidetur 1090
libera continuo dominis priuata superbis
ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
Nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
quae placidum degunt aeuom uitamque serenam,
quis regere inmensi summam, quis habere profundi 1095
indu manu ualidas potis est moderantes habenas
quis pariter caelos omnis conuertere et omnis
ignibus aetheriis terras suffire feracis,
omnibus inue locis esse omni tempore praesto,
nubibus ut tenebras faciat caelique serena 1100
concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
saepe suas disturbet et in deserta recedens
saeuiat exercens telum quod saepe nocentes
praeterit exanimatque indignos inque merentes?
Multaque post mundi tempus genitale diemque 1105
primigenum maris et terrae solisque coortum
addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
semina quae magnum iaculando contulit omne;
unde mare et terrae possent augescere et unde
appareret spatium caeli domus altaque tecta 1110
tolleret a terris procul et consurgeret aer.
Nam sua cuique locis ex omnibus omnia plagis
corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
umor ad umorem, terreno corpore terra
crescit et ignem ignes procudunt aetheraque <aether>, 1115
donique ad extremum crescendi perfica finem
omnia perduxit rerum natura creatrix;
ut fit ubi nilo iam plus est quod datur intra
uitalis uenas quam quod fluit atque recedit.
Omnibus hic aetas debet consistere rebus, 1120
hic natura suis refrenat uiribus auctum.
Nam quaecumque uides hilaro grandescere adauctu
paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
dum facile in uenas cibus omnis inditur et dum 1125
non ita sunt late dispessa ut multa remittant
et plus dispendi faciant quam uiescitur aetas.
Nam certe fluere atque recedere corpora rebus
multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
donec alescendi summum tetigere cacumen. 1130
Inde minutatim uiris et robor adultum
frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
Quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
et quo latior est, in cunctas undique partis
plura modo dispargit et a se corpora mittit, 1135
nec facile in uenas cibus omnis diditur ei
nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
Iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
sunt et cum externis succumbunt omnia plagis, 1140
quandoquidem grandi cibus aeuo denique defit,
nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
corpora conficere et plagis infesta domare.
Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
expugnata dabunt labem putris <que> ruinas. 1145
Omnia debet enim cibus integrare nouando
et fulcire cibus, <cibus> omnia sustentare,
nequiquam, quoniam nec uenae perpetiuntur
quod satis est neque quantum opus est natura ministrat.
Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus 1150
uix animalia parua creat quae cuncta creauit
saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
Haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
aurea de caelo demisit funis in arua
nec mare nec fluctus plangentes saxa crearunt, 1155
sed genuit tellus eadem quae nuc aliat ex se.
Praeterea nitidas fruges uinetaque laeta
sponte sua primum mortalibus ipsa creauit,
ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
quae nunc uix nostro grandescunt aucta labore, 1160
conterimusque boues et uiris agricolarum,
conficimus ferrum uix aruis suppeditati:
usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
Iamque caput quassans grandis suspirat arator
crebrius, incassum magnos cecidisse labores, 1165
et cum tempora temporibus praesentia confert
praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
Tristis item uetulae uitis sator atque <uietae>
temporis incusat momen saeclumque fatigat
et crepat, anticum genus ut pietate repletum 1170
perfacile angustis tolerarit finibus aeuom,
cum minor esset agri multo modus ante uiritim;
nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
ad scopulum spatio aetatis defessa uetusto.