Orrialde:AxularGero.djvu/14

Wikitekatik
Orri hau berrikusia izan da

Hunc librum de non procrastinanda poenitentia authore Domino Petro de Axular, viro magni nominis in nostra Cantabria, ac celebri nuper rectore de Sara, mandato Illustrissimi Domini Domini mei Episcopi Bayonensis accurate evolvi, et in eo nihil adversum fidel pietatique, sed recta omnia ornata, et ad bonos mores multum conducentia, iudicasse ego infra scriptus testor. Datum apud Sanctum Ioannem de Lus die quarto decembris anno Domini millesimo sexcentesimo quadragesimo secundo.

Salvatus de dissaneche