Edukira joan

Orrialde:AxularGero.djvu/15

Wikitekatik
Orri hau berrikusia izan da
E

go infra scriptus iussu Illustrissimi ac Reverendissimi Domini Domini mei Episcopi Bayonensis attente legi librum de poenitentia non differenda cantabrico idiomate a Domino Petro de Axular meritissimo olim rectore de Sara compositum, in quo omnia orthodoxae fidei et bonis moribus consona reperi, atque uberem authoris facundiam magna cum erudictione ac singulari pietate conjunctam non semel admiratus sum. Ideo in lucem perutiliter prodire posse censeo ac iudico. Datum apud Sanctum Ioannem de Luz die 25 Decembris millesimo sexcentesimo quadragesimo secundo.


PETRUS DURTHUBIE

Doctor Theologus.