Liber tertius
CAPITULA
[aldatu]41. HOMINES MORTEM MAXIME
TIMERE
94. DE ANIMI ET ANIMAE NATURA
SENSUQUE
136. ANIMUM ET ANIMAM CONIUNCTA ESSE
182. DE MOBILITATE ANIMI
228. TERTIAM ANIMAM ESSE
MENTEM
241. QUARTAM SINE NOMINE ANIMAM
262. CONIUNCTIO ANIMI
ET ANIMARUM
288. DE VARIETATE ANIMI
350. DE SENSU CORPORIS ET ANIMI
369. CONTRA DEMOCRITUM DE ANIMO ET ANIMA
379. CORPUS NON SENTIRE PER SE SINE
ANIMI MOTU
417. ANIMAM NATIVAM ET MORTALEM ESSE
445. ANIMUM ET CORPUS SIMUL NASCI ET
CRESCERE ET SIMUL INTERIRE
642. DE SENSIBUS ANIMAE ET ANIMI
711. DIE NATALI ANIMAM NON ESSE PRIVATAM
978. QUAE AD INFEROS DICANTVR EA
VITAE VITIA ESSE
LIBER TERTIUS
[aldatu]E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
qui primus potuisti inlustrans commoda uitae,
te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
ficta pedum pono pressis uestigia signis,
non ita certandi cupidus quam propter amorem 5
quod te imitari aeuo; quid enim contendat hirundo
cycnis, aut quidnam tremulis facere artubus haedi
consimile in cursu possint et fortis equi uis?
Tu, pater, es rerum inuentor, tu patria nobis
suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis, 10
floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
aurea, perpetua semper dignissima uita.
Nam simul ac ratio tua coepit uociferari
naturam rerum, diuina mente coorta, 15
diffugiunt animi terrores, moenia mundi
discedunt, totum uideo per inane geri res.
Apparet diuum numen sedesque quietae
quas neque concutiunt uenti nec nubila nimbis
aspergunt neque nix acri concreta pruina 20
cana cadens uiolat semperque innubilus aether
integit, et large diffuso lumine ridet.
Omnia subpeditat porro natura neque ulla
res animi pacem delibat tempore in ullo.
At contra nusquam apparent Acherusia templa 25
nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
sub pedibus quaecumque infra per inane geruntur.
His ibi me rebus quaedam diuina uoluptas
percipit atque horror, quod sic natura tua ui
tam manifesta patens ex omni parte retecta est. 30
Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
qualia sint et quam uariis distantia formis
sponte sua uolitent aeterno percita motu
quoue modo possint res ex his quaeque creari,
hasce secundum res animi natura uidetur 35
atque animae claranda meis iam uersibus esse
et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
funditus humanam qui uitam turbat ab imo
omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
esse uoluptatem liquidam puramque relinquit. 40
Nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
infamemque ferunt uitam quam Tartara leti,
et se scire animi naturam sanguinis esse
aut etiam uenti, si fert ita forte uoluntas, 46
nec prorsum quicquam nostrae rationis egere, 44
hinc licet aduertas animum magis omnia laudis 45
iactari causa quam quod res ipsa probetur. 47
Extorres idem patria longeque fugati
conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
omnibus aerumnis adfecti denique uiuunt, 50
et quocumque tamen miseri uenere parentant
et nigras mactant pecudes et manibu diuis
inferias mittunt multoque in rebus acerbis
acrius aduertunt animos ad religionem.
Quo magis in dubiis hominem spectare periclis 55
conuenit aduersisque in rebus noscere qui sit;
nam uerae uoces tum demum pectore ab imo
eliciuntur <et> eripitur persona, manet res.
Denique auarities et honorum caeca cupido
quae miseros homines cogunt trascendere fines 60
iuris et interdum socios scelerum atque ministros
noctes atque dies niti praestante labore
ad summas emergere opes, haec uulnera uitae
non minimam partem mortis formidine aluntur.
Turpis enim ferme contemptus et acris egestas 65
semota ab dulci uita stabilique uidetur
et quasi iam leti portas cunctarier ante;
unde homines dum se falso terrore coacti
effugisse uolunt longe longeque remosse,
sanguine ciuili tem conflant diuitiasque 70
conduplicant auidi, caedem caede accumulantes;
crudeles gaudent in tristi funere fratris
et consanguineum mensas odere timentque.
Consimili ratione ab eodem saepe timore
macerat inuidia: ante oculos illum esse potentem, 75
illum aspectari, claro qui incedit honore,
ipsi se in tenebris uolui caenoque queruntur.
Intereunt partim statuarum et nominis ergo.
Et saepe usque adeo, mortis formidine, uitae
percipit humanos odium lucisque uidendae, 80
ut sibi consciscant maerenti pectore letum
obliti fontem curarum hunc esse timorem:
hunc uexare pudorem, hunc uincula amicitiai
rumpere et in summa pietatem euertere suadet.
Nam iam saepe homines patriam carosque parentis 85
prodiderunt, uitare Acherusia templa petentes.
Nam ueluti pueri trepidant atque omnia caecis
in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam
quae pueri in tenebris pauitant finguntque futura. 90
Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
non radii solis neque lucida tela diei
discutiant, sed naturae species ratioque.
Primum animum dico, mentem quam saepe uocamus,
in quo consilium uitae regimenque locatum est, 95
esse hominis partem nilo minus ac manus et pes
atque oculei partes animantis totius extant.
* * *
sensum animi certa non esse in parte locatum,
uerum habitum quendam uitalem corporis esse,
harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos 100
uiuere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
ut bona saepe ualetudo cum dicitur esse
corporis, et non est tamen haec pars ulla ualentis.
Sic animi sensum non certa parte reponunt;
magno opere in quo mi diuersi errare uidentur. 105
Saepe itaque in promptu corpus quod cernitur aegret,
cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
et retro fit uti contra sit saepe uicissim,
cum miser ex animo laetatur corpore toto;
non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri, 110
in nullo caput interea sit forte dolore.
Praeterea molli cum somno dedita membra
effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
multimodis agitatur et omnis accipit in se 115
laetitiae motus et curas cordis inanis.
Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
esse neque harmonia corpus sentire solere,
principio fit uti detracto corpore multo
saepe tamen nobis in membris uita moretur; 120
atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
diffugere forasque per os est editus aer,
deserit extemplo uenas atque ossa relinquit;
noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
corpora habere neque ex aequo fulcire salutem, 125
sed magis haec, uenti quae sunt calidique uaporis
semina, curare in membris ut uita moretur.
Est igitur calo ac uentus uitalis in ipso
corpore qui nobis moribundos deserit artus.
Quapropter quoniam est animi natura reperta 130
atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
siue aliunde ipsi porro traxere et in illam
transtulerunt, propio quae tum res nomine egebat.
Quidquid <id> est, habeant: tu cetera percipe dicta. 135
Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
inter se atque unam naturam conficere ex se,
sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
consilium quod nos animum mentemque uocamus.
Idque situm media regione in pectoris haeret. 140
Hic exultat enim pauor ac metus, haec loca circum
laetitiae mulcent; hic ergo mens animusquest.
Cetera pars animae per totum dissita corpus
paret et ad numen mentis momenque mouetur.
Idque sibi solum per se sapit, <id> sibi gaudet, 145
cum neque res animam neque corpus commouet una.
Eta quasi, cum caput aut oculos temptante dolore
laeditur in nobis, non omni concruciamur
corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
laetitiaque uiget, cum cetera pars animai 150
per membra atque artus nulla nouitate cietur.
Verum ubi uementi magis est commota metu mens,
consentire animam totam per membra uidemus
sudoresque ita palloremque existere toto
corpore et infringi linguam uocemque aboriri, 155
caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
denique concidere ex animi terrore uidemus
saepe homines; facile ut quiuis hinc noscere possit
esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi <ui>
percussast, exim corpus propellit et icit. 160
Haec eadem ratio naturam animi atque animai
corpoream docet esse. Ubi enim propellere membra,
corripere ex somno corpus mutareque uultum
atque hominem totum regere ac uersare uidetur,
quorum nil fieri sine tactu posse uidemus 165
nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
corporea natura animum constare animamque?
Praeterea pariter fungi cum corpore et una
consentire animum nobis in corpore cernis.
Si minus offendit uitam uis horrida teli 170
ossibus ac neruis disclusis intus adacta,
at tamen insequitur languor terraeque petitus
suauis, et in terra mentis qui gignitur aestus
interdumque quasi exsurgendi incerta uoluntas.
Ergo corpoream naturam animi esse necessest, 175
corporeis quoniam telis ictuque laborat.
Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
constiterit pergam rationem reddere dictis.
Principio esse aio persubtilem atque minutis
perquam corporibus factum constare. Id ita esse 180
hinc licet aduertas animum ut pernoscere possis.
Nil adeo fieri celeri ratione uidetur,
quam si mens fieri proponit et incohat ipsa.
Ocius ergo animus quam res se perciet ulla
ante oculos quorum in promptu natura uidetur. 185
At quod mobile tanto operest, constare rutundis
perquam seminibus debet perquamque minutis,
momine uti paruo possint impulsa moueri.
Namque mouetur aqua et tantillo momine flutat
quippe uolubilibus paruisque creata figuris. 190
At contra mellis constantior est natura
et prigi latices magis et cunctantior actus;
haeret enim inter se magis omnis materiai
copia, nimirum quia non etam leuibus exstat
corporibus neque tam subtilibus atque rutundis. 195
Namque papaueris aura potest suspensa leuisque
cogere ut ab summo tibi diffluat altus aceruus:
at contra lapidum coniectum spicarumque
noenu potest. Igitur paruissima corpora proquam
et leuissima sunt, ita mobilitate fruuntur. 200
At contra quacumque magis cum pondere magno
asperaque inueniuntur, eo stabilita magis sunt.
Nunc igitur quoniam <est> animi natura reperta
mobilis egregie, perquam constare necessest
corporibus paruis et leuibus atque rutundis. 205
Quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
utilis inuenietur et opportuna cluebit.
Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
quam tenui constet textura quamque loco se
contineat paruo, si possit conglomerari, 210
quod simul atque hominem leti secura quies est
indepta atque animi natura animaeque recessit,
nil ibi libatum de toto corpore cernas
ad speciem, nil ad pondus: mors omnia praestat
uitalem praeter sensum calidumque uaporem. 215
Ergo animam totam perparuis esse necessest
seminibus, nexam per uenas uiscera neruos;
quatenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
extima membrorum circumcaesura tamen se
incolumem praestat nec defit ponderis hilum. 220
Quod genus est Bacchi cum flos euanuit aut cum
spiritus unguenti suauis diffugit in auras
aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
nihil oculis tamen esse minor res ipsa uidetur
propterea neque detractum de pondere quicquam, 225
nimirum quia multa minutaque semina sucos
efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
Quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
scire licet perquam pauxillis esse creatam
seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert. 230
Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
Tenuis enim quaedam moribundos deserit aura
mixta uapore, uapor porro trahit aera secum;
nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et aer.
Rara quod eius enim constat natura, necessest 235
aeris inter eum primordia multa moueri.
Iam triplex animi est igitur natura reperta;
nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
nil horum quoniam recipit mens posse creare
sensiferos motus nedum quae mente uolutat. 240
Quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
adtribuatur. East omnino nominis expers;
qua neque mobilius quicquam neque tenuius extat,
nec magis e paruis et leuibus ex elementis;
sensiferos motus quae didit prima per artus. 245
Prima cietur enim, paruis perfecta figuris;
inde calor motus et uenti caeca potestas
accipit, inde aer; inde omnia mobilitantur,
concutitur sanguis, tum uiscera persentiscunt
omnia, postremis datur ossibus atque medullis 250
siue uoluptas est siue est contrarius ardor.
Nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
permanare malum, quin omnia perturbentur
usque adeo <ut> uitae desit locus atque animai
diffugiant partes per caulas corporis omnis. 255
Sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
motibus: hanc ob rem uitam retinere ualemus.
Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
compta modis uigeant rationem reddere auentem
abstrahit inuitum patrii sermonis egestas; 260
sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
Inter enim cursant primordia principiorum
motibus inter se, nil ut secernier unum
possit nec spatio fieri diuisa potestas,
sed quasi multae uis unius corporis extant. 265
Quod genus in quouis animantum uiscere uolgo
est odor et quidam calor et sapor, et tamen ex his
omnibus est unum perfectum corporis augmen.
Sic calor atque aer et uenti caeca potestas
mixta creant unam naturam et mobilis illa 270
uis, initum motus ab se quae diuidit ollis,
sensifer unde oritur primum per uiscera motus.
Nam penitus prorsum latet haec natura subestque
nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
atque anima est animae proporro totius ipsa. 275
Quod genus in nostris membris et corpore toto
mixta latens animi uis est animaeque potestas,
corporibus quia de paruis paucisque creatast:
sic tibi nominis haec expers uis facta minutis
corporibus latet atque animae quasi totius ipsa 280
proporrost anima et dominatur corpore toto.
Consimili ratione necessest uentus et aer
et calor inter se uigeant commixta per artus
atque aliis aliud subsit magis emineatque
ut quiddam fieri uideatur ab omnibus unum, 285
ni calor ac uentus seorsum seorsumque potestas
aeris interemant sensum diductaque soluant.
Est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
cum feruescit et ex oculis micat acrius ardor.
Est et frigida multa comes formidinis aura 290
quae ciet horrorem membris et concitat artus.
Est etiam quoque pacati status aeris ille,
pectore tranquillo qui fit uoltuque sereno.
Sed calidi plus est illis quibus acria corda
iracundaque mens facile efferuescit in ira 295
quo genere in primis uis est uiolenta leonum,
pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
At uentosa magis ceruorum frigida mens est
et gelidas citius per uiscera concitat auras 300
quae tremulum faciunt membris existere motum.
At natura boum placido magis aere uiuit,
nec nimis irai fax umquam subdita percit
fumida, suffundens caecae caliginis umbram,
nec gelidis torpet telis perfixa pauroris: 305
interutrasque sitast, ceruos saeuosque leones.
Sic hominum genus est. Quamuis doctrina politos
constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
naturae cuiusque animi uestigia prima;
nec radicitus euelli mala posse putandumst, 310
quin procliuius hic iras decurrat ad acris,
ille metu citius paulo temptetur, at ille
tertius accipiat quaedam clementius aequo.
Inque aliis rebus multis differre necessest
naturas hominum uarias moresque sequacis; 315
quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
principiis, unde haec oritur uariantia rerum.
Illud in his rebus uideo firmare potesse,
usque adeo naturarum uestigia linqui 320
paruola quae nequeat ratio depellere nobis,
ut nil impediat dignam dis degere uitam.
Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
ipsaque corporis est custos et causa salutis;
nam communibus inter se radicibus haerent 325
nec sine pernicie diuelli posse uidentur.
Quod genus e thuris glaebis euellere odorem
haut facile est quin intereat natura quoque eius,
sic animi atque animae naturam corpore toto
extrahere haut facile est quin omnia dissoluantur: 330
implexis ita principiis ab origine prima
inter se fiunt consorti praedita uita.
Nec sibi quaeque sine alterius ui posse uidetur
corporis atque animi seorsum sentire potestas,
sed communibus inter eas conflatur utrimque 335
motibus accensus nobis per uiscera sensus.
Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
nec crescit neque post mortem durare uidetur.
Non enim, ut umor aquae demittit saepe uaporem
qui datus est, neque ea causa conuellitur ipse, 340
sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
discidium possunt artus perferre relicti,
sed penitus pereunt conuulsi conque putrescunt.
Ex ineunte aeuo sic corporis atque animai
mutua uitalis discunt contagia motus 345
maternis etiam membris aluoque reposta,
discidium <ut> nequeat fieri sine peste maloque;
ut uideas, quoniam coniunctast causa salutis,
coniunctam quoque naturam consitere eorum.
Quos superest, siquis corpus sentire refutat 350
atque animam credit permixtam corpore toto
suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
uel manifestas res contra uerasque repugnat.
Quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos? 355
At dimissa anima corpus caret undique sensu;
perdit enim quod non proprium futi eius in aeuo,
multaque praeterea perdit cum expellitur aeuo.
Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
ser per eos animum ut foribus spectare reclusis, 360
difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas;
fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
Quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi, 365
ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
Praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
iam magis exemptis oculis debere uidetur
cernere res animus sublatis postibus ipsis.
Illud in his rebus nequaquam sumere possis, 370
Democriti quod sancta uiri sententia ponit,
corporis atque animi primordia singula priuis
adposita alternis uariare, ac nectere membra.
Nam cum multo sunt animae elementa minora
quam quibus e corpus nobis et uiscera constant, 375
tum numero quoque concedunt et rara per artus
dissita sunt; dumtaxat ut hoc promittere possis,
quantula prima queant nobis iniecta ciere
corpora sensiferos motus in corpore, tanta
interualla tenere exordia prima animai. 380
Nam neque pulueris interdum sentimus adhaesum
corpore nec membris incussam sidere cretam,
nec nebulam noctu neque aranei tenuia fila
obuia sentimus, quando obretimur euntes,
nec supera caput eiusdem cecidisse uietam 385
uestem nec plumas auium papposque uolantis
qui nimia leuitate cadunt plerumque grauatim,
nec repentis itum cuiusuiscumque animantis
sentimus nec priua pedum uestigia quaeque,
corpore quae in nostro culices et cetera ponut. 390
Usque adeo prius est in nobis multa ciendum,
quam primordia sentiscant concussa animai
semina corporibus nostros inmixta per artus,
et quam in his interuallis tuditantia possint
concursare coire et dissultare uicissim. 395
Et magis est animus uitai claustra coercens
et dominantior ad uitam quam uis animai.
Nam sine mente animoque nequit residere per artus
temporis exiguam partem pars ulla animai,
sed comes insequitur facile et discedit in auras 400
et gelidos artus in leti frigore linquit.
At manet in uita cui mens animusque remansit:
quamuis est circum caesis lacer undique membris
truncus, adempta anima circum membrisque remota
uiuit et aetherias uitalis suscipit auras. 405
Si non omnimodis, at magna parte animai
priuatus, tamen in uita cunctatur et haeret;
ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
incolumis, stat cernundi uiuata potestas,
dummodo ne totum corrumpas luminis orbem 410
et circum caedas aciem solamque relinquas;
id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
At si tantula pars oculi media illa peresa est,
occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
incolumis quamuis alioqui splendidus orbis. 415
Hoc anima atque animus uincti sunt foedere semper.
Nunc age, natiuos animantibus et mrotalis
esse animos animasque leuis ut noscere possis,
conquisita diu dulcique reperta labore
digna tua pergam disponere carmina uita. 420
Tu fac utrumque uno sub iungas nomine eorum,
atque animam uerbi causa cum dicere pergam,
mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
quatenus est unum inter se coniunctaque res est.
Principio quoniam tenuem constare minutis 425
corporibus docui multoque minoribus esse
pricipiis factam quam liquidus umor aquai
aut nebula aut fumus –nam longe mobilitate
praestat et a tenui causa magis icta mouetur;
quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque mouetur: 430
quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
exhalare uaporem altaria ferreque fumum;
nam procul haec dubio nobis simulacra geruntur–
nunc igitur quoniam quassatis undique uasis
diffluere umorem et laticem discedere cernis 435
et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
crede animam quoque diffundi multoque perire
ocius et citius dissolui <in> corpora prima,
cum semel ex hominis membris ablata recessit.
Quippe etenim corpus, quod uas quasi constitit eius, 440
cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
ac rarefactum detracto sanguine uenis,
aere qui credas posse hanc cohiberier ullos,
corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
Praeterea gigni pariter cum corpore et una 445
crescere sentimus pariterque senescere mentem.
Nam uelut infirmo pueri teneroque uagantur
corpore, sic animi sequitur sententia tenuis.
Inde ubi robustis adoleuit uiribus aetas,
consilium quoque maius et auctior est animi uis. 450
Post ubi iam ualidis quassatum est uiribus aeui
corpus et obtusis ceciderunt uiribus artus,
claudicat ingenium, delirat lingua, <labat> mens,
omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
Ergo dissolui quoque conuenit omnem animai 455
naturam, ceu fumus, in altas aeris auras;
quandoquidem gigni pariter pariterque uidemus
crescere et, <ut> docui, simul aeuo fessa fatisci.
Huc accedit uti uideamus, corpus ut ipsum
suscipere inmanis morbos durumque dolorem, 460
sic animum curas acris luctumque metumque;
quare participem leti quoque conuenti esse.
Quin etiam morbis in corporis auius errat
saepe animus; dementit enim deliraque fatur
interdumque graui lethargo fertur in altum 465
aeternumque soporem oculis nutuque cadenti,
unde neque exaudit uoces nec noscere uoltus
illorum potis est, ad uitam qui reuocantes
circumstant lacrimis rorantes ora genasque.
Quare animum quoque dissolui fateare necessest, 470
quandoquidem penetrant in eum contagia morbi.
Nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
multorum exitio perdocti quod sumus ante.
[Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
et pariter mentem sanari corpus inani] 475
Denique cur, hominem cum uini uis penetrauit
acris et in uenas discessit diditus ardor,
consequitur grauitas membrorum, praepediuntur
crura uacillanti, tardescit lingua, madet mens,
nant oculi, clamor singultus iurgia glicunt, 480
et iam cetera de genere hoc quaecumque secuntur,
cur ea sunt, nisi quod uemens uiolentia uini
conturbare animam consueuit corpore in ipso?
At quaecumque queunt conturbari inque pediri,
significant, paulo si durior insinuarit 485
causa, fore ut pereant aeuo priuata futuro.
Quin etiam subito ui morbi saepe coactus
ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
desipit, extentat neruos, torquetur, anhelat 490
inconstanter, et in iactando membra fatigat.
Nimirum quia uis morbi distracta per artus
turbat agens animam spumas, <ut> in aequore salso
uentorum ualidis feruescunt uiribus undae.
Exprimitur porro gemitus quia membra dolore 495
adficiuntur et omnino quod semina uocis
eiciuntur et ore foras glomerata feruntur
qua quasi consuerunt et sunt munita uiai.
Desipientia fit, quia uis animi atque animai
conturbantur et, ut docui, diuisa seorsum 500
disiectatur eodem illo distracta ueneno.
Inde ubi iam morbi reflexit causa reditque
in latebras hacer corrupti corporis umor,
tum quasi uaccillans primum consurgit et omnis
paulatim redit in sensus animamque receptat. 505
Haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
iactentur miserisque modis distracta laborent,
cur eadem credis sine corpore in aere aperto
cum ualidis uentis aetatem degere posse?
Et quoniam mentem sanari, corpus ut aegrum, 510
cernimus et flecti medicina posse uidemus,
id quoque praesagit mortalem uiuere mentem.
Addere enim partis aut ordine traiecere aequmst
aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
commutare animum quicumque adoritur et infit 515
aut aliam quamuis naturam flectere quaerit.
At neque transferri sibi partis nec tribui uult
inmortale quod est quicquam neque defluere hilum.
Nam quodcumque suis mutatum finibus exit,
continuo hoc mors est illius quod fuit ante. 520
Ergo animus siue aegrescit, mortalia signa
mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
Usque adeo falsae ratione uera uidetur
res occurrere et effugium praecludere eunti
ancipitique refutatu conuincere falsum. 525
Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
et membratim uitalem deperdete sensum;
in pedibus primum digitos liuscere et unguis,
inde pedes et crura mori, post inde per artus
ire alios tractim gelidi uestigia leti. 530
Scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
tempore sincera existit, mortalis habendast.
Quod si forte putas ipsam se posse per artus
introsum trahere et partis conducere in unum
atque ideo cunctis sensum diducere membris, 535
at locus ille tamen, quo copia tanta animai
cogitur, in sensu debet maiore uideri;
qui quoniam nusquamst, nimirum ut diximus <ante>,
dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
Quin etiam si iam libeat concedere falsum 540
et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
lumina qui lincunt moribundi particulatim,
mortalem tamen esse animam fateare necesse,
nec refert utrum pereat dispersa per auras
an contracta suis e partibus obbrutescat, 545
quando hominem totum magis ac magis undique sensus
deficit et uitae minus et minus undique restat.
Et quoniam mens est hominis pars una, loco quae
fixa manet certo, uelut aures atque oculi sunt
atque alii sensus qui uitam cumque gubernant, 550
et ueluti manus atque oculus naresue seorsum
secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
sed tamen in paruo licuntur tempore tabe,
sic animus per se non quit sine corpore et ipso
esse homine, illius quasi quod uas esse uidetur 555
siue aliud quid uis potius coniunctius ei
fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
Denique corporis atque animi uiuata potestas
inter se coniuncta ualent uitaque fruuntur;
nec sine corpore enim uitalis edere motus 560
sola potest animi per se natura nec autem
cassum anima corpus durare et sensibus uti.
Scilicet auolsus radicibus ut nequit ullam
dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
sic anima atque animus per se nil posse uidetur. 565
Nimirum quia <per> uenas et uiscera mixtim,
per neruos atque ossa, tenentur corpore ab omni
nec magnis interuallis primordia possunt
libera dissultare, ideo conclusa mouentur
sensiferos motus quos extra corpus in auras 570
aeris haut possunt post mortem eiecta moueri
propterea quia non simili ratione tenentur.
Corpus enim atque animans erit aer, si cohibere
sese anima atque in eos poterit concludere motus
quos ante in neruis et in ipso corpore agebat. 575
Quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
tegmine et eiectis extra uitalibusss auris,
dissolui sensus animi fateare necessest
atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
Denique cum corpus nequeat perferre animai 580
discidium quin in taetro tabescat odore
quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
emanarit uti fumus diffusa animae uis,
atque ideo tanta mutatum putre ruina
conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt 585
fundamenta, foras manante anima usque per artus
perque uiarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
atque foramina? Multimodis ut noscere possis
dispertitam animae naturam exisse per artus
et primus esse sibi distractam corpore in ipso, 590
quam prolapsa foras enaret in aeris auras.
Quin etiam finis dum uitae uertitur intra,
saepe aliqua tamen e causa labefacta uidetur
ire anima ac toto solui de corpore <uelle>
et quasi supremo languescere tempore uoltus 595
molliaque exsangui cadere omnia <corpore> membra.
Quod genus est, animo male factum cum perhibetur
aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
extremum cupiunt uitae reprehendere uinclum.
Conquassatur enim tum mens animaeque potestas 600
omnis et haec ipso cum corpore conlabefiunt;
ut grauior paulo possit dissoluere causa.
Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
imbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
non modo no omnem possit durare per aeuom 605
sed minimum quoduis nequeat consistere tempus?
Nec sibi enim quisquam moriens sentire uidetur
ire foras animam incolumem de corpore toto
nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
uerum deficere in certa regione locatam; 610
ut sensus alios in parti quemque sua scit
dissolui. Quod si immortalis nostra foret mens,
non tam se moriens dissolui conquereretur,
sed magis ire foras uestemque relinquere, ut anguis.
Denique cur animi numquam mens consiliumque 615
gignitur in capite aut pedibus manibusue, sed unis
sedibus, et certis regionibus omnibus haeret,
si non certa loca ad nascendum reddita cuique
sunt, et ubi quicquid possit durare creatum,
atque ita multimodis partitis artubus esse, 620
membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
Usque adeo sequitur res rem neque flamma creari
fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
Praeterea is immortalis natura animaist
et sentire potest secreta a corpore nostro, 625
quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
Nec ratione alia nosmet proponere nobis
possumus infernas animas Acherunte uagare.
Pictores itaque et scriptorum saecla priora
sic animas intro duxerunt sensibus auctas. 630
At neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
esse potest animae neque sorsum lingua, neque aures;
haud igitur per se possunt sentire neque esse.
Et quoniam toto sentimus corpore inesse
uitalem sensum et totum esse animale uidemus, 635
si subit medium celeri praeciderit ictu
uis aliqua ut sorsum partem secernat utramque,
dispertita procul dubio quoque uis animai
et discissa simul cum corpore dissicietur.
At quod scinditur et partis discedit in ullas, 640
scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
Falciferos memorant currus abscidere membra
saepe ita de subito permixta caede calentis,
ut tremere in terra uideatur ab artubus id quod
decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis uis 645
mobilitate mali non quit sentire dolorem;
et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
corpore reliquo pugnam caedesque petessit,
nec tenet amissam laeuam cum tegmine saepe
inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces, 650
nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
Inde alius conatur adempto surgere crure,
cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
Et caput abscisum calido uiuenteque trunco
seruat humi uoltum uitalem oculosque patentis, 655
donec reliquias animai reddidit omnis.
Quin etiam tibi si lingua uibrante minanti
serpentis cauda procero corpore utrumque
sit libitum in multas partis discidere ferro,
omnia iam sorsum cernes ancisa recenti 660
uolnere tortari et terram conspergere tabo,
ipsam seque retro partem petere ore priorem
uolneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
Omnibus esse igitur totas dicemus in illis
particulis animas? At ea ratione sequetur 665
unam animantem animas habuisse in corpore multas.
Ergo diuisast ea quae fuit una simul cum
corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
in multas quoniam partis disciditur aeque.
Praeterea si immortalis natura animai 670
constat et in corpus nascentibus insinuatur,
cur super anteactam aetatem meminisse nequimus
nec uestigia gestarum rerum ulla tenemus?
Nam si tanto operest animi mutata potestas,
omnis ut actarum exciderit retinentia rerum, 675
non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
quapropter fateare necessest quae fuit ante
interiisse et quae nunc est nunc esse creatam.
Praeterea si iam perfecto corpore nobis
inferri solitast animi uiuata potestas 680
tum cum gignimur et uitae cum limen inimus,
haud ita conueniebat uti cum corpore et una
cum membris uideatur in ipso sanguine cresse,
sed uelut in cauea per se sibi uiuere solam
conuenit, ut sensu corpus tamen affluat omne. 685
Quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
expertis animas nec leti lege solutas.
Nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
corporibus nostris extrinsecus insinuatas–
quod fieri totum contra manifesta docet res. 690
Namque ita conexa est per uenas uiscera neruos
ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
el lapis oppressus subitis e frugibus asper–
nec, tam contextae cum sint, exire uidentur 695
incolumes posse et saluas exsoluere sese
omnibus e neruis atque ossibus articulisque.
Quod si forte putas extrinsecus insinuatam
permanare animam nobis per membra solere,
tanto quique magis cum corpore fusa peribit. 700
Quod permanat enim dissoluitur, interit ergo.
Dispertitur enim per caulas corporis omnis.
Ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
sic anima atque animus quamuis [est] integra recens <in>
corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur, 706
dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
particulae quibus haec animi natura creatur,
quae nunc in nostro dominatur corpore nata
ex illa quae tunc periit partita per artus. 710
Quapropter neque natali priuata uidetur
esse die natura animae nec funeris expers.
Semina praeterea linquontur necne animai
corpore in exanimo? Quod si linquuntur et insunt,
haut erit ut merito immortalis possit haberia, 715
partibus amissis quoniam libata recessit.
Sin ita sinceris membris ablata profugit
ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
unde cadauera rancenti iam uiscere uermes
exspirant atque unde animantum copia tanta 720
exos et exsanguis tumidos perfluctuat artus?
Quod si forte animas extrinsecus insinuari
uermibus et priuas in corpora posse uenire
credis nec reputas cur milia multa animarum
conueniant unde una recesserit, hoc tamen est ut 725
quaerendum uideatur et in discrimen agendum,
utrum tandem animae uenentur semina quaeque
uermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
an quasi corporibus perfectis insinuentur.
At neque cur faciant ipsae quareue laborent 730
dicere suppeditat. Neque enim, sine corpore cum sunt,
sollicitae uolitant morbis alguque fameque.
Corpus enim magis his uitiis adfine laborat
et mala multa animus contage fungitur eius.
Sed tamen his esto quamuis facere utile corpus 735
cui subeant; at qua possint, uia nulla uidetur.
Haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
Nec tamen est utqui perfectis insinuentur
corporibus; neque enim poterunt subtiliter esse
conexae neque consensu contagia fient. 740
Denique cur acris uiolentia triste leonum
seminium sequitur, uolpes dolus, et fuga ceruis
a patribus datur et [a] patrius pauor incitat artus,
et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
ex ineunte aeuo generascunt ingenioque, 745
si non, certa suo quia semine seminioque,
uis animi pariter crescit cum corpore quoque?
Quod si immortalis foret et mutare soleret
corpora, permixtis animantes moribus essent,
effugeret canis Hyrcano de semine saepe 750
cornigeri incursum cerui tremeretque per auras
aeris accipiter fugiens ueniente columba,
desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
Illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
immortalem animam mutato corpore flecti. 755
Quod mutatur enim dissoluitur, interit ergo.
Traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
quare dissolui quoque debent posse per artus,
denique ut intereant una cum corpore cunctae.
Sin animas hominum dicent in corpora semper 760
ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
[si non, certa suo quia semine seminioque]
nec tam doctus equae pullus quam fortis equi uis.
Scilicet in tenero tenerascere corpore mentem 765
confugient. Quod si iam fit, fateare necessest
mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
tanto opere amittit uitam sensumque priorem.
Quoue modo poterit pariter cum corpore quoque
confirmata cupitum aetatis tangere florem 770
uis animi, nisi erit consors in origine prima?
Quidue foras sibi uult membris exire senectis?
An metuit conclusa manere in corpore putri
et domus aetatis spatio ne fessa uetusto
obruat? At non sunt immortali ulla pericla. 775
Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
esse animas praesto deridiculum esse uidetur,
expectare immortalis mortalia membra
innumero numero certareque praeproperanter
inter se quae prima potissimaque insinuetur; 780
si non forte ita sunt animarum foedera pacta
ut quae prima uolans aduenerit insinuetur
prima neque inter se contendant uiribus hilum.
Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
nubes esse queunt nec pisces uiuere in aruis 785
nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
Certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
Sic animi natura nequit sine corpore oriri
sola neque a neruis et sanguine longius esse.
Quod si posset enim, multo prius ipsa animi uis 790
in capite aut umeris aut imis calcibus esse
posset et innasci quauis in parte soleret,
tandem in eodem homine atque in eodem uase manere.
Quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
dispositumque uidetur ubi esse et crescere possit 795
sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
totum posse extra corpus durare genique.
Quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
confiteare animam distractam in corpore toto.
Quippe etenim mortale aeterno iungere et una 800
consentire putare et fungi muta posse
desiperest. Quid enim diuersius esse putandumst
aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
quam mortale quod est immortali atque perenni
iunctum in concilio saeuas tolerare procellas? 805
Praeterea quaecumque manent aeterna necessest
aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
dissociare intus partis, ut materiai
corpora sunt quorum naturam ostendimus ante; 810
aut ideo durare aetatem posse per omnem,
plagarum quia sunt expertia, sicut inanest
quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum;
aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
quo quasi res possint discedere dissoluique, 815
sicut summarum summast aeterna, neque extra
quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
possint incidere et ualida dissoluere plaga.
Quod si forte ideo magis immortalis habendast,
quod uitalibus ab rebus munita tenetur, 820
aut quia non ueniunt omnino aliena salutis
aut quia quae ueniunt aliqua ratione recedunt
pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
* * *
praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
aduenit id quod eam de rebus saepe futuris 825
macerat inque metu male habet curisque fatigat
praeteritisque male admissis peccata remordent.
Adde furorem animi proprium atque obliuia rerum,
adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum, 830
quandoquidem natura animi mortalis habetur.
Et uelut anteacto nil tempore sensimus aegri,
ad confligendum uenientibus undique Poenis,
omnia cum belli trepido concussa tumultu
horrida contremuere sub altis aetheris oris, 835
in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
omnibus humanis esset terraque marique,
sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
discidium fuerit quibus e sumus uniter apti,
scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum, 840
accidere omnino poterit sensumque mouere,
non si terra mari miscebitur et mare caelo.
Et si iam nostro sentit de corpore postquam
distractast animi natura animaeque potestas,
nil tamen est ad nos qui comptu coniugioque 845
corporis atque animae consistimus uniter apti.
Nec, si materiem nostram collegerit aetas
post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est
atque iterum nobis fuerint data lumina uitae,
pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum, 850
interrupta semel cum sit repetentia nostri.
Et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
qui fuimus, <nil> iam de illis nos adficit angor.
Nam cum respicias immensi temporis omne
praeteritum spatium, tum motus materiai 855
multimodis quam sint, facile hoc adcredere possis,
semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse. 865
Nec memori tamen id quimus reprehendere mente; 858
inter enim iectast uitai pausa uageque
deerrarunt passim motus ab sensibus omnes. 860
Debet enim, misere si forte aegreque futurumst,
ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
accidere. Id quoniam mors eximit, esseque probet
illum cui possint incommoda conciliari, 864
scire licet nobis nil esse in morte timendum 866
nec miserum fieri qui non est posse neque hilum
differre an nullo fuerit iam tempore natus,
mortalem uitam mors cum immortalis ademit.
Proinde ubi se uideas hominem indignarier ipsum, 870
post mortem fore ut aut putescat corpore posto
aut flammis interfiat malisue ferarum,
scire licet non sincerum sonere atque subesse
caecum aliquem cordi stimulum, quamuis neget ipse
credere se quemquam sibi sensum in morte futurum. 875
Non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde,
nec radicitus e uita se tollit et eicit,
sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
Viuos enim sibi cum proponit quisque futurum,
corpus uti uolucres lacerent in morte feraeque, 880
ipse sui miseret; neque enim se diuidit illim
nec remouet satis a proiecto corpore et illum
se fingit sensuque suo contaminat adstans.
Hinc indignatur se mortalem esse creatum
nec uidet in uera nullum fore more alium se 885
qui possit uiuus sibi se lugere peremptum
stansque iacentem <se> lacerari uriue dolere.
Nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
tractari, non inuenio qui non sit acerbum
ignibus impositum calidis torrescere flammis 890
aut in melle situm suffocari atque rigere
frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
urgeriue superne obtritum pondere terrae.
Iam iam non domus accipiet te laeta, neque uxor
optima nec dulces occurrent oscula nati 895
praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
Non poteris facis florentibus esse, tuisque
praesidium. Misero misere aiunt omnia ademit
una dies infesta tibi tot praemia uitae.
Illud in his rebus non addunt nec tibi earum 900
iam desiderium rerum super insidet una.
Quod bene si uideant animo dictisque sequantur,
dissoluant animi magno se angore metuque.
Tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aeui
quod superest cunctis priuatu doloribus aegris; 905
at nos horrifico cinefactum te propre busto
insatiabiliter defleuimus, aeternumque
nulla dies nobis maerorem e pectore demet.
Illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem, 910
cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
ex animo ut dicant breuis hic est fructus homullis;
iam fuerit neque post umquam reuocare licebit. 915
Tamquam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
aut aliae cuius desiderium insideat rei.
Nec sibi enim quisquam tum se uitamque requirit,
cum pariter mens et corpus sopita quiescunt. 920
Nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
nec desiderium nostri nos adficit ullum.
Et tamen haudquaquam nostros tunc illa per artus
longe ab sensiferis primordia motibus errant,
cum correptus homo ex somno se colligit ipse. 925
Multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
si minus esse potest quam quod nil esse uidemus;
maior enim turbae disiectus materiai
consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
frigida quem semel est uitai pausa secuta. 930
Dinique si uocem rerum natura repente
mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa
quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
luctibus indulges? Quid mortem congemis ac fles?
Nam si grata fuit tibi uita anteacta priorque 935
et non omnia pertusum congesta quasi in uas
commoda perfluxere atque ingrata interiere:
cur non ut plenus uitae conuiua recedis
aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
Sin ea quae fructus cumque es periere profusa 940
uitaque in offensust, cur amplius addere quaeris,
rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
non potius uitae finem facis atque laboris?
Nam tibi praeterea quod machiner inueniamque,
quod placeat, nil est: eadem sunt omnia semper. 945
Si tibi non annis corpus iam marcet et artus
confecti languent, eadem tamen omnia restant,
omnia si perges uiuendo uincere saecla.
atque etiam potius, si numquam sis moritururus;
quid respondemus, nisi iustam intendere litem 950
naturam et ueram uerbis exponere causam?
Grandior hic uero si iam seniorque queratur 955
atque obitum lamentetur miser amplius aequo, 952
non merito inclamet magis et uoce increpet acri?
Aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas. 954
Omnia perfunctus uitai praemia marces. 956
Sed quia semper aues quod abest, praesentia temnis,
imperfecta tibi elapsast ingrataque uita
et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
quam satur ac plenus possis discedere rerum. 960
Nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
aequo animoque agedum gnatis concede: necessest.
Iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque
Cedit enim rerum nouitate extrusa uetustas
semper, et ex aliis aliud reparare necessest. 965
Nec quisquam in baratrum nec Tartara deditur atra.
Materies opus est ut crescant postera saecla,
quae tamen omnia te uita perfuncta sequentur;
nec minus ergo ante haec quam tu cecidere, cadentque.
Sic alid ex alio numquam desistet oriri 970
uitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
Respice item quam nil ad nos anteacta uetustas
temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
Hoc igitur speculum nobis natura futuri
temporis exponit post mortem denique nostram. 975
Numquid ibi horribile apparet, num triste uidetur
quicquam, non omni somno securius extat?
Atque ea nimirum quaecumque Acherunte profundo
prodita sunt esse, in uita sunt omnia nobis.
Nec miser inpendens magnum timet aere saxum 980
Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
sed magis in uita diuom metus urget inanis
mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
Nec Tityon uolucres ineunt Acherunte iacentem
nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam 985
perpetuam aetatem possunt reperire profecto:
quamlibet immani proiectu corporis extet,
qui non sola nouem dispessis iugera membris
optineat, sed qui terrai totius orbem,
non tamen aeternum poterit perferre dolorem 990
nec praebere cibum proprio de corpore semper.
Sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
quem uolucres lacerant atque exest anxius angor
aut alia quauis scindunt cuppedine curae.
Sisyphus in uita quoque nobis ante oculos est, 995
qui petere a populo fasces saeuasque secures
imbibit et semper uictus tristisque recedit.
Nam petere imperium quod inanest nec datur umquam
atque in eo semper durum sufferre laborem,
hoc est aduerso nixantem trudere monte 1000
saxum quod tamen <e> summo iam uertice rusum
uoluitur et plani raptim petit aequora campi.
Deinde animi ingratam naturam pascere semper
atque explere bonis rebus satiareque numquam,
quod faciunt nobis annorum tempora, circum 1005
cum redeunt fetusque ferunt uariosque lepores,
nec tamen explemur uitai fructibus umquam,
hoc, ut opinor, id est, aeuo florente puellas
quod memorant laticem pertusum congerere in uas,
quod tamen expleri nulla ratione potestur. 1010
Cerberus et Furiae iam uero et lucis egestas,
Tartarus horriferos eructans faucibus aestus,
qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
sed metus in uita poenarum pro male factis
est insignibus insignis, scelerisque luella, 1015
carcer et horribilis de saxo iactu deorsum,
uerbera carnifices robur pix lammina taedae;
quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
nec uidet interea qui terminus esse malorum 1020
possit, nec quae sit poenarum denique finis,
atque eadem metuit magis haec ne in morte grauescant.
Hic Acherusia fit stultorum denique uita.
Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis:
lumina sis oculis etiam bonus Ancu reliquit 1025
qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
Inde alii multi reges rerumque potentes
occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
Ille quoque ipse, uiam qui quondam per mare magnum
strauit iterque dedit legionibus ire per altum 1030
ac pedibus salsas docuit super ire lacunas
et contempsit equis insultans murmura ponti,
lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset. 1035
Adde repertores doctrinarum atque leporum,
adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
sceptra potitus eadem aliis sopitu quietest.
Denique Democritum postquam matura uestustas
admonuit memores motus languescere mentis, 1040
sponte sua leto caput obuius obtulit ipse.
Ipse Epicurus obit decurso lumine uitae,
qui genus humanum ingenio superauit et omnis
restinxit, stellas exortus ut aetherius sol.
Tu uero dubitabis et indignabere obire? 1045
Mortua cui uita est prope iam uiuo atque uidenti,
qui somno partem maiorem conteris aeui
et uigilans stertis nec somnia cernere cessas
sollicitamque geris cassa formidine mentem
nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum 1050
ebrius urgeris multis miser undique curis
atque animo incerto fluitans errore uagaris.
Si possent homines, proinde ac sentire uidentur
pondus inesse animo quod se grauitate fatiget,
e quibus id fiat causis quoque noscere et unde 1055
tanta mali tamquam moles in pectore constet,
haud ita uitam agerent, ut nunc plerumque uidemus
quid sibi quisque uelit nescire et quaerere semper
commutare locum quasi onus deponere possit.
Exit saepe foras magnis ex aedibus ille, 1060
esse domi quem pertaesumst, subitoque <reuertit>,
quippe foris nilo melius qui sentiat esse.
Currit agens mannos ad uillam praecipitanter,
auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
oscitat extemplo, tetigit cum limina uillae, 1065
aut abit in somnum grauis atque obliuia quaerit,
aut etiam properans urbem petit atque reuisit.
Hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
effugere haut potis est; ingratiis haeret et odit
propterea, morbi quia causam non tenet aeger; 1070
quam bene si uideat, iam rebus quisque relictis
naturam primum studeat cognoscere rerum,
temporis aeterni quoniam, non unius horae,
ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
aetas, post mortem quae restat cumque, manenda. 1075
Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
quae mala nos subigit uitai tanta cupido?
Certe equidem finis uitae mortalibus adstat
nec deuitari letum pote quim obeamus.
Praeterea uersamur ibidem atque insumus usque 1080
nec noua uiuendo procunditur ulla uoluptas.
Sed dum abest quod auemus, id exsuperare uidetur
cetera; post aliud, cum contigit illud, auemus
et sitis aequa tenet uitai semper hiantis.
Posteraque in dubiost fortunam quam uehat aetas, 1085
quidue ferat nobis casus quiue exitus instet.
Nec prorsum uitam ducendo demimus hilum
tempore de mortis nec deliberare ualemus,
quo minus esse diu possimus forte perempti.
Proinde licet quot uis uiuendo condere saecla; 1090
mors aeterna tamen nilo minus illa manebit,
nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno
lumine qui finem uitai fecit, et ille,
mensibus atque annis qui multis occidit ante.